- NICOMACHUS
- I.NICOMACHUSArchon Athenis, Olymp. 109. ann. 4.II.NICOMACHUSNavarchus Lacedaemoniorum, a Timotheo ad Leucadem victus, Polyaen. l. 3. c. 10 Ibidem tamen, commate 12. vocatur Nicolochus.III.NICOMACHUSexoletus, Dymni insidias in caput Alexandri Magni in Ariis comparatas detexit. Curt. l. 6. c. 7.IV.NICOMACHUSnomen cuiusdam Athenis improbi, et ideo ab Aristophane in Ranis traducti, quem Scholia vel Tragicum actorem vel civem exstitisse notant. p. 282. D.V.NICOMACHUSpater Aristotelis Philosophi. Nicomachos vero 5. tradit Suidas; Primum ex Alexandriâ Troadis, poetam Tragicum, qui scripsit tragoedias undecim. Secundum Atheniensem item Tragicum, qui vicit Euripidem et Theognin. Olymp, 90. Tertium Medicum Machaonis filium, Aesculapii nepotem, qui scripsit de Medicinâ libros sex, ac de philosophiâ unum. Reliquos patrem et filium Aristotelis ponit. Sextum addit Plinius pictorem Aristodemi filium ac discipulum, qui pinxit raptum Proserpinae, Scyllamque. Plin. l. 35. c. 6. 7.VI.NICOMACHUSquidam Pythagoricus, ut videtur, scripsit vitam Apollonii Pythagorici, teste Sidoniô Apoll. l. 8. ep. 3. Vixit post Philostratum, vel eius aetate. Erat et Gerasenus quidam Nicomachus, itidem Pythagoricus, de quo videatur Meursius, notis ad Nicomachi huius ἁρμονικῆς ἐγκειρίδιον. Vixit hic ante Apuleii Madaurensis aetatem, quandoquidem Apuleius Arithmeticam eius Latine transtulit, teste Cassiodorô, scripsit autem libros 2. Arithmeticorum Theologorum, Phot. cod. 187. Alter quoque hîc legi meretur Nicomachus, sub Aureliano Imperatore clarus, qui epistolam Zenobiae Palmyrorum reginae, praeter sexum tumidam, in Graecam ex linguâ Syrorum transtulisse se dixit, apud Vopiscum Aurelian. c. 27. An idem cum auctore vitae Apollonii Thyanaei? Sidon. Apollin. l. 8. ep. 3. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 16. Hunc cum priore eundem esse opinantur Savaro et Meursius sed absque ratione. Alius Virius Nicomachus Flavianus, sub Arcadio et Honorio, Historicus disertissimus, teste Inscriptione apud Vossium l. 3. de Hist. Lat. c. 2. p. 744. cuius crebra apud Symmachum sit mentio l. 6. ep. Sed praeter hos, et eos, quos insuper Meursius recenset, fuêre quidem Nicomachi plurimi. Memoratur Nicomachus Phocensis Thucydidi l. 4. Nicomachus ποριςὴς Aristophani in Ranis. Nicomachus Teius, Xenophonti, l. 4. περὶ ἀναβάσ. Nicomachus Daiphanti fil. Demostheni pro Ctesiph. Lysiae oratio, contra Nicomachum γραμματέα exstat. Nicomachus exo. letus, apud Diod. Sic. l. 17. c. 79. et Curt. l. 6. c. 7. Nicomachus Tyrius Ciceronis hospes, Ciceroni in Fragmentis de Philosophiâ, apud Nonium. Nicomachi librum, περὶ ζωγράφων signat Hephaestion, in Enchiridio. Nicomachus Acarnan, Aetolorum legatus Polybio l. 17. Nicomachus Rhodius, eidem Polybio l. 8. Quidam ignotus apud Simplicium l. 2. de caelo. text. 56. nisi forte hic est Peripateticus ille. At minime hîc a Meursio preteriri debuit Nicomachu: Musicus, Ismeniae Chorauli et Dionysiodoro Musicis aequalis, apud Plin. l. 37. c. 1. Uti nec Nicomachus alius omittendus erat Ioh. Ionsio, qui de Festis Aegyptiis libros consignavit, teste Athenaeô l. 10. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.